- PTELEUM
- PTELEUMvulgo fitleo, duorum oppidorum nomen, unum Thessaliae, sed in ora Boeotiae, Plin. l. 4. c. 5. 7. l. 5. c. 29. in consinio Phthiotidis, apud sperchium fluv. alterum Messeniae, Spartanis postea attributum. Ferrario in Ionia, apud Mimantum montem et Erythras Urb. etiam Ptoleon, fuit Thessalicum Plinio, loc. cit. est nemus Pteleon, tamquam si ab ulmis dicta fuisset Πτελεών. Eius meminêre tum alii. tum Lucan. l. 7. v. 352.—— Pteleosque et Dorion irâFlebile Pieridum. ——Pteleuntis meminit Polyaen. l. 6. in Ariobarzane, c. 26. Vide sis Is. Voss. ad Melam. l. 2. c. 3. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.